dystych elegijny

7
mgr Elżbieta Starek, Wersyfikacja - dystych elegijny, Filologia Klasyczna UG I rok Ovidius, Tristia IV 10, 1-4; 17-26; 41-42; 55- 67; 93-100; 111-132 Ille ego qui fuerim, tenerorum lusor amorum, quem legis, ut noris, accipe posteritas. Sulmo mihi patria est, gelidis uberrimus undis, milia qui novies distat ab Urbe decem. […] frater ad eloquium viridi tendebat ab aevo, fortia verbosi natus ad arma fori; at mihi iam puero caelestia sacra placebant, inque suum furtim Musa trahebat opus. saepe pater dixit 'studium quid inutile temptas? Maeonides nullas ipse reliquit opes.' motus eram dictis, totoque Helicone relicto scribere temptabam verba soluta modis. sponte sua carmen numeros veniebat ad aptos, et quod temptabam scribere versus erat. […] temporis illius colui fovique poetas, quotque aderant vates, rebar adesse deos. […] utque ego maiores, sic me coluere minores, notaque non tarde facta Thalia mea est. carmina cum primum populo iuvenilia legi, barba resecta mihi bisve semelve fuit. moverat ingenium totam cantata per Vrbem nomine non vero dicta Corinna mihi. multa quidem scripsi, sed, quae vitiosa putavi, emendaturis ignibus ipse dedi. tunc quoque, cum fugerem, quaedam placitura cremavi iratus studio carminibusque meis.

description

dystych elegijny

Transcript of dystych elegijny

Page 1: dystych elegijny

mgr Elżbieta Starek, Wersyfikacja - dystych elegijny, Filologia Klasyczna UG I rok

Ovidius, Tristia IV 10, 1-4; 17-26; 41-42; 55- 67; 93-100; 111-132

Ille ego qui fuerim, tenerorum lusor amorum,

     quem legis, ut noris, accipe posteritas.

Sulmo mihi patria est, gelidis uberrimus undis,

     milia qui novies distat ab Urbe decem. […]

frater ad eloquium viridi tendebat ab aevo,

     fortia verbosi natus ad arma fori;

at mihi iam puero caelestia sacra placebant,

     inque suum furtim Musa trahebat opus.                 

saepe pater dixit 'studium quid inutile temptas?

     Maeonides nullas ipse reliquit opes.'

motus eram dictis, totoque Helicone relicto

     scribere temptabam verba soluta modis.

sponte sua carmen numeros veniebat ad aptos,

     et quod temptabam scribere versus erat. […]

temporis illius colui fovique poetas,

     quotque aderant vates, rebar adesse deos. […]

utque ego maiores, sic me coluere minores,                    

     notaque non tarde facta Thalia mea est.

carmina cum primum populo iuvenilia legi,

     barba resecta mihi bisve semelve fuit.

moverat ingenium totam cantata per Vrbem

     nomine non vero dicta Corinna mihi.

multa quidem scripsi, sed, quae vitiosa putavi,

     emendaturis ignibus ipse dedi.

tunc quoque, cum fugerem, quaedam placitura cremavi

     iratus studio carminibusque meis.

molle Cupidineis nec inexpugnabile telis  

     cor mihi, quodque levis causa moveret, erat. […]

iam mihi canities pulsis melioribus annis

     venerat, antiquas miscueratque comas,

postque meos ortus Pisaea vinctus oliva  

Page 2: dystych elegijny

mgr Elżbieta Starek, Wersyfikacja - dystych elegijny, Filologia Klasyczna UG I rok

     abstulerat deciens praemia victor equus,

cum maris Euxini positos ad laeva Tomitas

     quaerere me laesi principis ira iubet.

causa meae cunctis nimium quoque nota ruinae

     indicio non est testificanda meo. […]  

hic ego, finitimis quamvis circumsoner armis,

     tristia, quo possum, carmine fata levo.

quod quamvis nemo est, cuius referatur ad aures,

     sic tamen absumo decipioque diem.

ergo quod vivo durisque laboribus obsto,

     nec me sollicitae taedia lucis habent,

gratia, Musa, tibi: nam tu solacia praebes,

     tu curae requies, tu medicina venis.

tu dux et comes es, tu nos abducis ab Histro,

     in medioque mihi das Helicone locum;

tu mihi, quod rarum est, vivo sublime dedisti

     nomen, ab exequiis quod dare fama solet.

nec, qui detrectat praesentia, Livor iniquo

     ullum de nostris dente momordit opus.

nam tulerint magnos cum saecula nostra poetas,

     non fuit ingenio fama maligna meo,

cumque ego praeponam multos mihi, non minor illis

     dicor et in toto plurimus orbe legor.

si quid habent igitur vatum praesagia veri,

     protinus ut moriar, non ero, terra, tuus.

sive favore tuli, sive hanc ego carmine famam,

     iure tibi grates, candide lector, ago.

Catullus

LXX

Nulli se dicit mulier mea nubere malle

quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat.

Page 3: dystych elegijny

mgr Elżbieta Starek, Wersyfikacja - dystych elegijny, Filologia Klasyczna UG I rok

dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti,

in vento et rapida scribere oportet aqua.

LXXXV

Odi et amo. quare id faciam, fortasse requiris.

nescio, sed fieri sentio et excrucior.

CI

Multas per gentes et multa per aequora vectus

advenio has miseras, frater, ad inferias,

ut te postremo donarem munere mortis

et mutam nequiquam alloquerer cinerem,

quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,

heu miser indigne frater adempte mihi.

nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum

tradita sunt tristi munere ad inferias,

accipe fraterno multum manantia fletu,

atque in perpetuum, frater, ave atque vale!

Page 4: dystych elegijny

mgr Elżbieta Starek, Wersyfikacja - dystych elegijny, Filologia Klasyczna UG I rok

Epitafium Marcina Rama (Bazylika Mariacka w Gdańsku)

Hic exantlatos tandem post mille labores

MARTINI RAMI molliter ossa cubant.

Gram(m)atica(m) docuit, sed declinare sepulchrum

Effætus seclis ipsemet haud potuit.

Existens vivus conquestus sæpe labores,

Forti quos animo nunc superavit ovans.

Pro studiis variis indefessoq(ue) labore

Quem templo vigilans præstitit atq(ue) scholæ,

Reddita digna illi est merces in luce beata,

Lætus ibi coeli sede locatus agit.

Felix qui spartam rite exornare laborat,

Hujus enim laus et fama perennis erit.

Obiit

Anno post CHRISTUM

natum

MDCXXXI

24 Aprilis.

Epitafium Henryka Mollera (Kościół św. Trójcy w Gdańsku)

QUI MUSAS COLUIT TENERIS HENRICUS AB ANNIS

MOLLERUS IACET HAC CONTUMULATUS HUMO

MULTORUM MORES HOMINUM LUSTRAVIT ET URBES,

VIR PIUS, ET RERUM COGNITIONE GRAVIS

MAGNI ILLUM REGES MAGNI FOVERE PATRONI,

QUORUM ILLUSTRAVIT VERSIBUS ACTA SUIS

GYMNASIIQ(UE) HUIUS, RECTOR BIS QUAT(T)UOR ANNIS

INGENIO ASSERUIT CONSILIOQ(UE) DECUS

Page 5: dystych elegijny

mgr Elżbieta Starek, Wersyfikacja - dystych elegijny, Filologia Klasyczna UG I rok

PHÆBUS EUM VIRIDI SUBREPTUM, LUXIT, IN ÆVO

DONAQ(UE) PIERIDES HÆC POSUERE VIRO

Epitafium Jerzego Hojera (Bazylika Mariacka w Gdańsku)

QUISQUIS AD HÆC VULTVM FIGIS MONUMENTA VIATOR,

DUM LEGIS, EXIGUÆ TÆDIA PELLE MORÆ.

DISCE QUOD EXÆQVET SENIO MORS DIRA IUVENTAM,

CUMQVE VIRIS BLANDOS QUOD NECET ILLA PROCO(N)S(ULES).

NIL GENUS AUT PROAVI, NIL EXPERIENTIA PRUDENS

NIL HONOR, ET FORMÆ NIL DECUS OMNE VALET:

DAT TIBI QUI CUBAT HIC DOCUMENTA GEORGIUS EIUS,

QUEM MORS ÆTATIS FLORE VIRENTE TULIT.

PATRICIUM GENUS HOIERI DUM DE STIRPE VETUSTA,

SUNDIA BALTHIACO CUI DEDIT ICTA SALO.

ILLE HOMINUM VARIOS MORES UT NOSSET, ET URBES

DISSITA, NIL METUENS, AD LOCA FLEXIT ITER.

NAMQUE PLAGAS OMNES GERMANIDOS ATTIGIT ORÆ

ATQUE TULIT GELIDÆ FRIGORA SARMATIÆ.

HINC LATE HESPERIAM PERAGRAT PETIT ARDUA ROMÆ

COMPITA, ET ELATÆ MOENIA PARTHENOPES.

IMO ALIAS ETIAM GENS SE QUIBVS ITALA IACTAT

MAGNIFICAS URBES CERNERE CURA FUIT.

TRANSVOLAT HINC GELIDAS ALPES: ET CELTICA REGNA,

PERMEAT: HIC PATRIÆ FLAGRAT AMORE SUÆ:

QUAM SIMULAC CURSU TETIGISSET SOSPITE SOSPES

ADIECIT BLANDO PECTORA CASTA TORO.

TE CATHARINA SIBI LEGIT, BRUNONIA SPONSAM

SED VETUIT THALAMOS, SCANDERE PARCA TUOS.

NAMQUE RIGA UT PROPERAT NATALIA AD ARVA PARATUS

FÆDERA LEGITIMI SACRA FERIRE TORII

HEU IUVENEM LHETI VIS INTERCEPIT IN URBE

DANTISCO, CODANI QUAM LAVAT UNDA SINUS.

VERNABAT PRIMO TUM FLORE DECORUS ET ÆVI

QUINQUE PERERRABAT LUBRICA LUSTRE SUI

AC NUNC CONNUBIO MENS GAUDET IN ÆTHERE CHRISTI

NACTA SUAM REQUIEM TUMBA CADAVER HABET

MAIORUM CINERES CANIQUE HABET OSSA PARENTIS

SUNDIA CIRCIPANOS QUA MARE TUNDIT AGROS

Page 6: dystych elegijny

mgr Elżbieta Starek, Wersyfikacja - dystych elegijny, Filologia Klasyczna UG I rok

FRATRIS AT ET PATRUI DOCTORUM IURIS IN AMELÆ

URBIBUS OENOTRIÆ MOLLITER OSSA CUBANT

BRIXIA DIVES HUIC ILLI DAT ROMÆ SEPULCRUM

TAM PROCUL A PATRIA CONTUMULANTUR HUMO

VIVITUR ERRANDO QUODCUNQUE HIC VIVITUR ÆVI

COELESTIS PATRIA EST UNICA META VIÆ.